monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 52, 9
Propterea quid de illis sequitur? Ibi timuerunt timore, ubi non erat timor. Numquid enim timor est, si quis perdat divitias? Non est ibi timor, et ibi timetur. Si quis autem perdat sapientiam, vere timor est; et ibi non timetur. Audi, dignosce, tales intellige: commendatur nescio cui saccellus; non vult reddere, pro suo computat, non putat posse repeti, iam pro suo habebit, reddere detrectat. Videat quid timeat amittere, et quid nolit habere: in dubium veniunt pecunia et fides; quae pretiosior est, ibi gravius damnum timendum est. Tu autem ut aurum teneas, fidem perdis: graviore damno percuteris, et tu de lucro laetatus es: ibi timuisti timore, ubi non erat timor. Redde pecuniam: parum dico, Redde; perde pecuniam, ne fidem perdas. Tu reddere pecuniam timuisti, et fidem perdere voluisti! Martyres non alienam tulerunt; sed etiam suam, fidem ne amitterent. contempserunt: et parum fuit perdere pecuniam, quando proscripti sunt; perdiderunt et animam suam, quando passi sunt: perdiderunt animam, ut in vitam aeternam invenirent eam . Ergo ibi timuerunt ubi timendum est. Illi vero qui Christum dixerunt, Non est Deus, ibi timuerunt ubi non erat timor. Dixerunt enim: Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollent nobis et locum et regnum . O stultitia et imprudentia, dicens in corde suo: Non est Deus! Timuisti perdere terram, perdidisti coelum: timuisti ne venirent Romani, et tollerent tibi locum et regnum; numquid tibi tollerent Deum? Quid ergo restat? Quid, nisi ut fatearis quia tenere voluisti et tenendo male amisisti? Perdidisti enim et locum et gentem occidendo Christum. Maluistis enim Christum occidere, quam locum perdere; et perdidistis locum et gentem et Christum. Timendo occiderunt Christum: sed quare hoc? Quoniam Deus dissipavit ossa hominibus placentium. Volentes placere hominibus, timuerunt perdere locum. Christus autem ipse de quo dixerunt, Non est Deus, maluit displicere hominibus talibus, quales illi erant; filiis hominum, non filiis Dei maluit displicere. Inde dissipata sunt ossa eorum, illius ossa nemo confregit. Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Revera, fratres, quantum ad illos attinet, magna illis accessit confusio. In quo loco crucifixerunt Dominum, quem ideo crucifixerunt ne perderent et locum et regnum, non ibi sunt Iudaei. Deus ergo sprevit eos: et tamen spernendo admonuit illos ut convertantur. Modo cognoscant Christum, et dicant, Deus est; quem dixerunt Non est Deus. Redeant ad haereditatem paternam, ad haereditatem Abrahae, Isaac et Iabob; possideant cum ipsis vitam aeternam, etsi vitam temporalem amiserunt. Quare hoc? Quia ex filiis hominum facti sunt filii Dei. Nam quamdiu manent et nolunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Et tanquam ad ipsos conversus ait, Quis dabit ex Sion salutare Israel? O stulti! Increpatis, insultatis, colaphizatis, sputis illinitis, spinis coronatis, in crucem erigitis: quem? Quis dabit ex Sion salutare Israel? Nonne ipse quem dixistis, Non est Deus? In avertendo Deus captivitatem populi sui. Non enim avertit captivitatem populi sui, nisi qui voluit inter vestras manus esse captivus. Sed qui hoc intelligent? Exsultabit Iacob, et laetabitur Israel. Vere Iacob et vere Israel, minor ille cui servivit maior , ipse exsultabit, quia ipse cognoscet.